

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 7: Versus 11
Si ergo vos.Quandoquidem patres bona tribuunt filiis, ergo multo magis Pater noster, qui bonus est incomparabiliter, bona dabit petentibus se filiis.Nostis bona.Secundum sensum eorum bona qui ea pro bonis habent, quanquam et in rerum natura bona sunt, et in vitam istam pertinentia, quae malus non de suo dat.Domini enim est terra[Psal. 23.], etc. Vel apostoli mali dicuntur, quantum ad se respectu Dei qui solus bonus, ex quo omnes boni.Dabit bona.Id est Spiritum sanctum. Vel bona scilicet aeterna, quae non dantur nisi filiis.Petentibus se.Omnium bonorum spiritualium distributorem ut opera charitatis impleantur.